- MATER familias
- MATER familiâsAeolio Mellisso l. de loquendi proprietate, dicta est, quae saepius peperit, sicut Matrona, quae semel, apud A. Gellium l. 18. c. 6. Sed hic nullis id veterum Scriptorum auctoritatibus consirmari posse dicens, probabilius censet, Matronam dictam esse proprie, quae in matrimonium cum viro convenisset (ut infra latius dicemus in coce Matrona) etiamsi liberi nondum nati forent —— Matrem autem familias appellatam esse eam solam, quae in Mariti manu mancipioque aut in eius, in cuius maritus, manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti, et in sui heredis locum venisset. Quibus paria Servius habet Aen. l. 11. v. 476. In manum vero mariti mulier veniebat per coemptionem. Unde Boethius ad Topica Cicer. c. 3. Matresfamilias, inquit, erant quae ducebantur per coemptionem. Et Servius ib. quae in manum per coemptionem convenerunt, nam per quandam iuris sollennitatem in familiam migrant mariti. Quod quô modô quâve ratione fieret, vide supra ubi de Coemptione: et plura hanc in rem, apud Oiselium ad Gell. d. l. ut et infra voce Nuptîae.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.